[271] EPISTOLA LXXI.

Clarissimo & Amplissimo Viro

D. OTTONI CHELIDONIO

dict. SWALUE,

L.L. Doctori, Domino & Fratri suo in CHRISTO.

Leovardiam.

Gratia & pax a DOMINO IESU CHRISTO.

Morem gessimus non necessitati, sed voluntati tuae, optime in CHRISTO frater. Si necessitatem spectassemus, potuissemus te ad celeberrimos, cum Theologos; tum Iureconsultos ablegasse, qui & elegantius & copiosius ea de re scripserunt, cujus tu a nobis explicationem seu potius consensum postulabas. Proinde explicationem omittentes, putavimus nos satisfacturos & exspectationi tuae & officio nostro, si testatum vobis faceremus, nos ea per omnia approbare, quae a magnis viris & nostris praeceptoribus in DOMINO observandis de iis rebus didicimus. Quod si locorum & temporum circumstantia isthic diversum flagitarit, hoc nos, qui istarum rerum ignari sumus, dijucare non potuimus; ideoque veniam dabitis, si quid minus apposite a nobis sit scriptum. Confidimus quoque te, qui haec extorsisti, & in cujus gratiam mittuntur, fore ea in nos benevolentia, ut nulli sis communicaturus responsionem nostram, nisi certo persuasum habeas, id utiliter fieri posse & absque detrimento Ecclesiae & pacis. Synodum vobis salutarem opto a DOMINO. Video vobis incipientibus constituere regnum CHRISTI multa impedimenta passim objici, quae si superare velitis, magna diligentia & consilio opus erit. Paucos habetis ministros, sed pauciores, qui vel theoriam vel praxin theologicam habent, qui nisi duces, nanciscantur, qui' ipsis praeeant, & diligentibus visitationibus in officio retineant, metuendum certe est; ne saepe plus destruant quam aedificent. Ergo ut anno superiore hortabar ut ex Ecclesiis Reformatis & longam praxin habentibus accerseretis ad exemplum aliorum, viros pietate, scientia & autoritate praeditos, qui fundamenta totius reformationis feliciter saltem jacerent, etiamsi vobiscum manere non possent, idem nunc repeto. Ipsi enim videtis, quanti intersit fundamenta firma & salutaria esse. Te quoque hortatum & rogatum velim, ut ad D. CALVINI sanctae memoriae & OLEVIANI nostri exempla a tuo jure civili ad jus coeleste progredi velis quo te DEUS, Ecclesiae summa necessitas & natura quodammodo ipsa invitant. OLEVIANUM CALVINUS in lecto decumbens pede cunctantem in messem DOMINI extrusit; patere ergo te extrudi meis precibus. Vides messem in agro quodammodo putrescere, & tu privatam vitam expetes, qui facultatem a DOMINO accepisti haud exiguam ad colligendum triticum? Vide igitur, mi Frater, quid tandem DOMINO exigenti rationem responsurus sis, si a vineae cultura diutius abstinebis. HENRICUM illum Midwoldanum ad vos ablegabo, ubi primum potero. Adjunget se ei forte alius, qui hoc anno in Oplewert juventutem docuit, qui probatis moribus est, sed utrum in fundamentis Religionis satis institutus sit ignoro. Faciemus tamen periculum, & qualem deprehenderimus, talem vobis commendabimus. Multum impedit studia Theologica, quod juniores isti ignorent, quos libros potissimum legere debeant, ut fundamenta fideliter jaciant. Ergo quum sis frequenter in agro, hortare juniores, ut ante omnia discant & ediscant Catechismum Heidelb. cum annotatis & descriptis in margine testimoniis. Eo absolute conjungant OLEVIANI libellum in Symbolum Apostolicum qui & Germanice & Latine exstat; Confessionem BEZAE, quaestiones & responsiones. Sacra biblia singulis diebus statis horis legant & cum primis Epistolas PAULI. Tandem ad CALVINI Institutiones progrediantur, quam iis praemissis magno cum fructu legere possunt. Si hoc consilium sequantur, longis commentariis non indigebunt, sed unus CALVINUS cum Annotationibus BEZAE majoribus & minoribus ad formandam concionem sufficient. Haec quum inciderent adjicienda putavi, non ut te erudirem, Frater, sed incitarem potius ad formanda & dirigenda studia eorum, qui quum ad docendum vocati sint, vix satis tenent, quomodo utiliter discere possint. Intellexi fratrum quorundam animos valde alienatos propter RENNECHERUM pretum, quos per DOMINUM nostrum IESUM CHRISTUM rogo, ut si hominibus nolint, saltem miserae patriae & nascenti Ecclesiae hanc culpam condonent, ne sathan occasione arrepta tandem magis Ecclesiam affligat. Eadem ratio me quoque movet, Chariss. Frater, ut vehementer dubitem, an expediat HERMANNUM, doctum alioqui virum, revocari. Habet, ut scis, quaedam peculiaria in quotidiana conversatione, quae nescio an teneris istis hominibus satis conventura sint. Vos, qui prudentiores & fortiores estis, tolerate quaeso hac in parte infirmiores & ad Ecclesiae aedificationem vestra consilia dirigite. Est Zutphaniae, Vir Doctus, IOSUA LAGUS, qui Heidelbergae Concionatorem & Rectorem paedagogii egit, is posset in erigendis scholis, in lectione catechistica vos multum juvare, si vocationem, quam nunc nullam, ut audio, habet, sequi vellet. Si is recusaret, aut minus idoneus judicaretur, quaerendus esset alius, & forte inveniri posset, legitime requisitus. Gaudeo vestra comitia proxima feliciter cessisse patriae. DEUS manum vobis porrigit, vestrum est porrectam amplecti. Vale & festinationi meae ignosce. Fratres & communes amicos ex me officiose salutari cupio & inprimis D. ABELUM FRANCKENA, quem novis honoribus intelligo auctum. Embdae pridie Kal. Aprilis. An. MDLXXXI.

T. S. amantiss.

MENSO ALTING.